Conventus: 31-III-2012
ACTA DE CONVENTU QUI FACTUS EST IN INCAE PONTE, AEDIFICIO ERICA NUNCUPATO, DIE TRICESIMO PRIMO MENSIS MARTII QUINTA HORA POSTMERIDIANA ET DIMIDIA, ANNO MMXII.
Sequuntur praecipuae res de quibus hodie locuti sumus:
- De proximo latino conventu qui hoc anno in
Kentukia, in Americae Civitatibus Unitis, futurus est.
- De professore germano Stroh, de quo hominem
melius latine loquentem in toto terrarum orbe esser fertur.
- De orationum intelligentia a Gregorio in
latinis conventibus quibus adfuit. Eos sermones non lectos sed sponte
pronuntiatos intellegere dixit.
- Aliquas sententias ex Formulis Puerilium
Colloquiorum a Sebaldo Heyden scriptas legimus et commentati sumus, sicut
aliis occasionibus.
- Denique, de Pollentiae antiqui romani portus
atque Sancti Agni (hodie Santanyí)
viciniae nuper inventis parietinis collocuti sumus. Portus Pollentiae illas
imis maris esse videtur.