Qui simus?

Sumus qui divitias communes linguae matris latinae servare volumus. Qui Europam linguam propriam habere putant, etsi despectam vel non satis amatam. Una communi lingua Europae opus est, haec est lingua latina quae simul nulli omnibusque pertinet.

Usque undevicesimum saeculum sermo latinus erat proprius scientiarum universitatumque, nec non iuridica documenta latine scribebantur. Utinam ne unquam perditus esset hic thesaurus unitatis. Sed possibilis est restauratio et audacia studioque opus est.

Novimus multos circulos latinos per Europam creatos esse ad latinitatem fovendam, et unum in Maiorica constituere statuimus. Circulus Latinus Maioricensis nuper natus est et menstruos conventus habemus, quibus diversa themata tractantur et latine loquimur.

Sodalium numerum augere volumus et hac de causa actus nostros per interretem palam facimus.

Nostrum lemna est: "DISCE LINGUAM LATINAM, EUROPAE LINGUAM".

Harmonia et amore tantum potest Europa construi. Hoc non est possibile impositione unius particularis linguae. Si quis putat linguam anglicam vel gallicam vel aliam imponi debet, communem matrem despicit et fraternitatem rumpit.

Iterum dicimus Europae civibus: "DISCE LINGUAM LATINAM, EUROPAE LINGUAM".

CIRCULUS LATINUS MAIORICENSIS

Si hoc catalaunice legere vis pelle hic.

Si hoc hispanice legere vis pelle hic.

Si hoc anglice legere vis pelle hic.

Si hoc germanice legere vis pelle hic.

Si hoc francogallice legere vis pelle hic.

dilluns, 19 de desembre del 2011

Acta XXII


Conventus: 11-IX-2010

ACTA CONVENTUS QUI FACTUS EST IN ADULTORUM MARRAGINENSI SCHOLA (SITA IN VICO CASULA  NUNCUPATO) DIE UNDECIMO MENSIS SEPTEMBRIS A.D. MMX


            Primum Damianus Assimil methodi exemplar ex Desessard Paulo dedit et aliqua photographemmata ex Limonensi (hodie de Poitiers) merovingio templo quem nuper visitavit nobis monstravit.

            Postea, aliquos articulos ex monographico libello Romae dicato Valde gravia (hispanice Muy interesante) “ Romae esplendor “ inscripto, commentati sumus.

            Verbi gratia, de rege Mithridate collocuti sumus. Ut videtur, ille ponticus rex viginti duabus linguis  loquebatur (!). Paulus, quod ad se attinet, habuisse dixit professorem qui fere linguarum eodem numero quo Mithridate loquebatur, id est, viginti linguis !!

            Aliae res quas egimus fuerunt:
-        De Italiae opum inopia ad eius ditissimum patrimonim servandum (exempli gratia, Pompeios, Venetiam...).
-        De Romuli Remique fabula. Hodie scimus quod singularibus occasionibus aliqui pueri vere a lupabus –a lupis feminis – lactati sunt !!!
-        De thematis classici pelliculis Agora et Centurio inscriptis. Etiam, de Lope, pellicula alia de claro hispane auctore Lope de Vega.
-        Denique, de trans tempus potestate itinera faciendi, no solum ad futura, sed etiam ad praeterita. Utinam ea possibilia essent et antiquum Imperium Romanum visitare nos permitterent !!!!

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada