Conventus: 26-V-2012
ACTA DE CONVENTU QUI FACTUS EST CONSUETO LOCO (MARRAGINENSIBUS AEDIBUS ERICA NUNCUPATIS) DIE SEXTO VICESIMO MENSIS MAII V HORA P.M. ET DIMIDIA A.D. MMXII
Infeliciter,
hodie tantum duo socii (Paulus Gregoriusque) in conventu adfuimus, nam alii aut
convalescentes erant aut aliis muneribus functi sunt.
Gregorius
Sebaldi Heyden (auctoris Formularum puerilium colloquiorum) vitam anglice
scriptam tulit, ubi legi potest quod alumni eius, ex diversis nationibus, mutuo
se latine intellegebant.
Etiam,
de Systemate solare atque de vitae facultate in diversis astris, sicut Marte,
Europa et Titane locuti sumus. Item, de propinqua Veneris transitione super
Solem, quae – re vera ultima momenta eius – e Maiorica conspici poterit.
Loquens
adhuc de Astronomia, sermonem de veneria Geologia in Maioricense Astronomico
Observatorio propere a Damiano habiturum recordati sumus.
Denique,
de praeclarissimo scientifico italico Galilaeo Galilaei qui, inter multa alia,
notus est ex eius Theoriae heliocentricae defensione, atque ex Lunaris
superficiei vitii eius demonstratione, locuti sumus.
Videamus
nunc sententiam quamdam latine scriptam a Galilaeo, in qua Veneris phases
invenisse, cum phasibus Lunae comparans, affirmat:
Cynthiae figuras aemulatur Mater Amorum
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada