Qui simus?

Sumus qui divitias communes linguae matris latinae servare volumus. Qui Europam linguam propriam habere putant, etsi despectam vel non satis amatam. Una communi lingua Europae opus est, haec est lingua latina quae simul nulli omnibusque pertinet.

Usque undevicesimum saeculum sermo latinus erat proprius scientiarum universitatumque, nec non iuridica documenta latine scribebantur. Utinam ne unquam perditus esset hic thesaurus unitatis. Sed possibilis est restauratio et audacia studioque opus est.

Novimus multos circulos latinos per Europam creatos esse ad latinitatem fovendam, et unum in Maiorica constituere statuimus. Circulus Latinus Maioricensis nuper natus est et menstruos conventus habemus, quibus diversa themata tractantur et latine loquimur.

Sodalium numerum augere volumus et hac de causa actus nostros per interretem palam facimus.

Nostrum lemna est: "DISCE LINGUAM LATINAM, EUROPAE LINGUAM".

Harmonia et amore tantum potest Europa construi. Hoc non est possibile impositione unius particularis linguae. Si quis putat linguam anglicam vel gallicam vel aliam imponi debet, communem matrem despicit et fraternitatem rumpit.

Iterum dicimus Europae civibus: "DISCE LINGUAM LATINAM, EUROPAE LINGUAM".

CIRCULUS LATINUS MAIORICENSIS

Si hoc catalaunice legere vis pelle hic.

Si hoc hispanice legere vis pelle hic.

Si hoc anglice legere vis pelle hic.

Si hoc germanice legere vis pelle hic.

Si hoc francogallice legere vis pelle hic.

dimecres, 25 de juliol del 2012

Acta XXXVIII


Conventus: 26-V-2012

ACTA DE CONVENTU QUI FACTUS EST CONSUETO LOCO (MARRAGINENSIBUS AEDIBUS ERICA NUNCUPATIS) DIE SEXTO VICESIMO MENSIS MAII V HORA P.M. ET DIMIDIA A.D. MMXII

         Infeliciter, hodie tantum duo socii (Paulus Gregoriusque) in conventu adfuimus, nam alii aut convalescentes erant aut aliis muneribus functi sunt.

         Gregorius Sebaldi Heyden (auctoris Formularum puerilium colloquiorum) vitam anglice scriptam tulit, ubi legi potest quod alumni eius, ex diversis nationibus, mutuo se latine intellegebant.

         Etiam, de Systemate solare atque de vitae facultate in diversis astris, sicut Marte, Europa et Titane locuti sumus. Item, de propinqua Veneris transitione super Solem, quae – re vera ultima momenta eius – e Maiorica conspici poterit.

         Loquens adhuc de Astronomia, sermonem de veneria Geologia in Maioricense Astronomico Observatorio propere a Damiano habiturum recordati sumus.

         Denique, de praeclarissimo scientifico italico Galilaeo Galilaei qui, inter multa alia, notus est ex eius Theoriae heliocentricae defensione, atque ex Lunaris superficiei vitii eius demonstratione, locuti sumus.

         Videamus nunc sententiam quamdam latine scriptam a Galilaeo, in qua Veneris phases invenisse, cum phasibus Lunae comparans, affirmat:

Cynthiae figuras aemulatur Mater Amorum