Conventus: 12-VI-2010
ACTA DE CONVENTU QUI FACTUS EST PALMAE, DOMI DAMIANI, DIE DUODECIMO MENSIS IUNII HORA SEXTA POSTMERIDIANA ANNO MMX.
Convenimus Paulus,
Damianus Gregoriusque. Haec sunt potissima themata (fere omnia historica) de
quibus hodie locuti sumus:
- De magno pondere Imperii Romani Orientalis
Insulis Baliaribus et Hispania. Enim Iustiniano erat in animo Hispaniam totam
recipere, ut videtur. Et, quamquam id no omnino assecutus est, Hispaniae lata
spatia Baliaresque totas dominatus est. Quapropter, ad id assequendum, sibi
auxilium populi fuisse nobis videtur.
Quod
attinet ad Baliares, eas usque ad decimum saeculum (!) Imperii Romani Orientalis fuisse putamus.
- De restitutionis Imperii permanentibus
conatibus in Media Aetate, etiam usque ad Caroli Quinti tempus !
- De Britanniae rechristianizatione: Enim,
puncto temporis quodam britanni christiani erant et angli-saxones, pagani.
- De bellatorum crebro analphabetismo in Medio
Aevo. Verbi gratia, saeculo quinto decimo, scriptor hispanus Santillanae
Marchio ex eius amore litterarum se purgare debebat.
- De nostrae declarationis gallica conversione,
quam Paulus iam habet.
- De quomodo nostri circuli numerum sodalium
augere possumus.
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada