Qui simus?

Sumus qui divitias communes linguae matris latinae servare volumus. Qui Europam linguam propriam habere putant, etsi despectam vel non satis amatam. Una communi lingua Europae opus est, haec est lingua latina quae simul nulli omnibusque pertinet.

Usque undevicesimum saeculum sermo latinus erat proprius scientiarum universitatumque, nec non iuridica documenta latine scribebantur. Utinam ne unquam perditus esset hic thesaurus unitatis. Sed possibilis est restauratio et audacia studioque opus est.

Novimus multos circulos latinos per Europam creatos esse ad latinitatem fovendam, et unum in Maiorica constituere statuimus. Circulus Latinus Maioricensis nuper natus est et menstruos conventus habemus, quibus diversa themata tractantur et latine loquimur.

Sodalium numerum augere volumus et hac de causa actus nostros per interretem palam facimus.

Nostrum lemna est: "DISCE LINGUAM LATINAM, EUROPAE LINGUAM".

Harmonia et amore tantum potest Europa construi. Hoc non est possibile impositione unius particularis linguae. Si quis putat linguam anglicam vel gallicam vel aliam imponi debet, communem matrem despicit et fraternitatem rumpit.

Iterum dicimus Europae civibus: "DISCE LINGUAM LATINAM, EUROPAE LINGUAM".

CIRCULUS LATINUS MAIORICENSIS

Si hoc catalaunice legere vis pelle hic.

Si hoc hispanice legere vis pelle hic.

Si hoc anglice legere vis pelle hic.

Si hoc germanice legere vis pelle hic.

Si hoc francogallice legere vis pelle hic.

dijous, 17 de maig del 2012

Acta XXXVI

Conventus: 31-III-2012

ACTA DE CONVENTU QUI FACTUS EST IN INCAE PONTE, AEDIFICIO ERICA NUNCUPATO, DIE TRICESIMO PRIMO MENSIS MARTII QUINTA HORA POSTMERIDIANA ET DIMIDIA, ANNO MMXII.

           Sequuntur praecipuae res de quibus hodie locuti sumus:

-     De proximo latino conventu qui hoc anno in Kentukia, in Americae Civitatibus Unitis, futurus est.

-    De professore germano Stroh, de quo hominem melius latine loquentem in toto terrarum orbe esser fertur.

-    De orationum intelligentia a Gregorio in latinis conventibus quibus adfuit. Eos sermones non lectos sed sponte pronuntiatos intellegere dixit.

-  Aliquas sententias ex Formulis Puerilium Colloquiorum a Sebaldo Heyden scriptas legimus et commentati sumus, sicut aliis occasionibus.

-   Denique, de Pollentiae antiqui romani portus atque Sancti Agni (hodie Santanyí) viciniae nuper inventis parietinis collocuti sumus. Portus Pollentiae illas imis maris esse videtur.


                                                 

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada