Qui simus?

Sumus qui divitias communes linguae matris latinae servare volumus. Qui Europam linguam propriam habere putant, etsi despectam vel non satis amatam. Una communi lingua Europae opus est, haec est lingua latina quae simul nulli omnibusque pertinet.

Usque undevicesimum saeculum sermo latinus erat proprius scientiarum universitatumque, nec non iuridica documenta latine scribebantur. Utinam ne unquam perditus esset hic thesaurus unitatis. Sed possibilis est restauratio et audacia studioque opus est.

Novimus multos circulos latinos per Europam creatos esse ad latinitatem fovendam, et unum in Maiorica constituere statuimus. Circulus Latinus Maioricensis nuper natus est et menstruos conventus habemus, quibus diversa themata tractantur et latine loquimur.

Sodalium numerum augere volumus et hac de causa actus nostros per interretem palam facimus.

Nostrum lemna est: "DISCE LINGUAM LATINAM, EUROPAE LINGUAM".

Harmonia et amore tantum potest Europa construi. Hoc non est possibile impositione unius particularis linguae. Si quis putat linguam anglicam vel gallicam vel aliam imponi debet, communem matrem despicit et fraternitatem rumpit.

Iterum dicimus Europae civibus: "DISCE LINGUAM LATINAM, EUROPAE LINGUAM".

CIRCULUS LATINUS MAIORICENSIS

Si hoc catalaunice legere vis pelle hic.

Si hoc hispanice legere vis pelle hic.

Si hoc anglice legere vis pelle hic.

Si hoc germanice legere vis pelle hic.

Si hoc francogallice legere vis pelle hic.

dijous, 2 de febrer de 2012

Acta XXXII

Acta XXXII

Conventus: 26-XI-2011

ACTA DE CONVENTU QUI FACTUS EST PALMAE, IN THERMOPOLIO QUODAM IN CONCEPTIONIS VIA SITO DIE VICESIMO SEXTO MENSIS NOVEMBRIS HORA SEPTIMA ET DIMIDIA POSTMERIDIANA ANNO MMXI.


Primum propinquo templo ubi latine missa celebranda erat convenimus. Nihilominus, cum illa missa infeliciter suppressa esset, concilium in proxima caupona habuimus.

Illic Paulus acta aliqua commentatus est et correxit. Etiam nobis hanc sententiam ex Sancto Paulo explanavit: “ Bonum certamen certavi, cursum consumavi, fidem servavi ”.

Postea Rafael, qui primum conventui nostro cuidam interfuit, amplas res nobis narravit; verbi gratia, illum sinice loqui !

Denique, latine, de possibilibus causis propter quas missa allata suppressa est locuti sumus.