Qui simus?

Sumus qui divitias communes linguae matris latinae servare volumus. Qui Europam linguam propriam habere putant, etsi despectam vel non satis amatam. Una communi lingua Europae opus est, haec est lingua latina quae simul nulli omnibusque pertinet.

Usque undevicesimum saeculum sermo latinus erat proprius scientiarum universitatumque, nec non iuridica documenta latine scribebantur. Utinam ne unquam perditus esset hic thesaurus unitatis. Sed possibilis est restauratio et audacia studioque opus est.

Novimus multos circulos latinos per Europam creatos esse ad latinitatem fovendam, et unum in Maiorica constituere statuimus. Circulus Latinus Maioricensis nuper natus est et menstruos conventus habemus, quibus diversa themata tractantur et latine loquimur.

Sodalium numerum augere volumus et hac de causa actus nostros per interretem palam facimus.

Nostrum lemna est: "DISCE LINGUAM LATINAM, EUROPAE LINGUAM".

Harmonia et amore tantum potest Europa construi. Hoc non est possibile impositione unius particularis linguae. Si quis putat linguam anglicam vel gallicam vel aliam imponi debet, communem matrem despicit et fraternitatem rumpit.

Iterum dicimus Europae civibus: "DISCE LINGUAM LATINAM, EUROPAE LINGUAM".

CIRCULUS LATINUS MAIORICENSIS

Si hoc catalaunice legere vis pelle hic.

Si hoc hispanice legere vis pelle hic.

Si hoc anglice legere vis pelle hic.

Si hoc germanice legere vis pelle hic.

Si hoc francogallice legere vis pelle hic.

dilluns, 19 de desembre del 2011

Acta XXII


Conventus: 11-IX-2010

ACTA CONVENTUS QUI FACTUS EST IN ADULTORUM MARRAGINENSI SCHOLA (SITA IN VICO CASULA  NUNCUPATO) DIE UNDECIMO MENSIS SEPTEMBRIS A.D. MMX


            Primum Damianus Assimil methodi exemplar ex Desessard Paulo dedit et aliqua photographemmata ex Limonensi (hodie de Poitiers) merovingio templo quem nuper visitavit nobis monstravit.

            Postea, aliquos articulos ex monographico libello Romae dicato Valde gravia (hispanice Muy interesante) “ Romae esplendor “ inscripto, commentati sumus.

            Verbi gratia, de rege Mithridate collocuti sumus. Ut videtur, ille ponticus rex viginti duabus linguis  loquebatur (!). Paulus, quod ad se attinet, habuisse dixit professorem qui fere linguarum eodem numero quo Mithridate loquebatur, id est, viginti linguis !!

            Aliae res quas egimus fuerunt:
-        De Italiae opum inopia ad eius ditissimum patrimonim servandum (exempli gratia, Pompeios, Venetiam...).
-        De Romuli Remique fabula. Hodie scimus quod singularibus occasionibus aliqui pueri vere a lupabus –a lupis feminis – lactati sunt !!!
-        De thematis classici pelliculis Agora et Centurio inscriptis. Etiam, de Lope, pellicula alia de claro hispane auctore Lope de Vega.
-        Denique, de trans tempus potestate itinera faciendi, no solum ad futura, sed etiam ad praeterita. Utinam ea possibilia essent et antiquum Imperium Romanum visitare nos permitterent !!!!

Acta XXXI

Acta XXXI

Conventus: 29-X-2011

ACTA DE COETU QUI FACTUS EST PAULI DOMI DIE UNDETRICESIMO MENSIS OCTOBRIS HORA SEPTIMA POSTMERIDIANA ANNO MMXI


Hodie Circuli tres consueti sodales Pauli domum ivimus, quia marraginensis Curiae adultorum schola, quamvis iam refecta, nondum instructa est.

Paulus nobis dixit magni momenti programma in televisione vidisse. Hoc programma, “Linguam exsere“ (hispanice “Saca la lengua”) inscriptum, de locutionibus latinis etiam nunc usitatis in lingua hispanica agebat. In illo, sodales e fraterno Circulo Latino Matritensi, latine loquentes, parebant. Id programma – Damianus fecit – nunc nostro blogo pendet.

Damianus quoque iam nostrum blogum plus quam septingenti visitationes feliciter accepisse dixit.

Alioquin, manifestum nostrum translatum in hodiernos sermones simul cum latino originale scripto (duabus columnis) monstrare statuimus.

Etiam, Paulus de tempore epistulam quamdam ex Seneca (ex Ad Lucilium epistulis) nobis monstravit.

Acta XX

Conventus: 12-VI-2010

ACTA DE CONVENTU QUI FACTUS EST PALMAE, DOMI DAMIANI, DIE DUODECIMO MENSIS IUNII HORA SEXTA POSTMERIDIANA ANNO MMX.


Convenimus Paulus, Damianus Gregoriusque. Haec sunt potissima themata (fere omnia historica) de quibus hodie locuti sumus:

-       De magno pondere Imperii Romani Orientalis Insulis Baliaribus et Hispania. Enim Iustiniano erat in animo Hispaniam totam recipere, ut videtur. Et, quamquam id no omnino assecutus est, Hispaniae lata spatia Baliaresque totas dominatus est. Quapropter, ad id assequendum, sibi auxilium populi fuisse nobis videtur.
                  
         Quod attinet ad Baliares, eas usque ad decimum saeculum (!)   Imperii Romani Orientalis fuisse putamus.

-       De restitutionis Imperii permanentibus conatibus in Media Aetate, etiam usque ad Caroli Quinti tempus !

-       De Britanniae rechristianizatione: Enim, puncto temporis quodam britanni christiani erant et angli-saxones, pagani.

-       De bellatorum crebro analphabetismo in Medio Aevo. Verbi gratia, saeculo quinto decimo, scriptor hispanus Santillanae Marchio ex eius amore litterarum se purgare debebat.                      
          
-       De nostrae declarationis gallica conversione, quam Paulus iam habet.

-       De quomodo nostri circuli numerum sodalium augere possumus.



                  

Acta XVIII

Acta XVIII

Conventus: 27-III-10

ACTA DE CONVENTU QUI FACTUS EST ADULTORUM SCHOLA MARRAGINENSIS CURIAE DIE SEPTIMO VICESIMO MENSIS MARTII HORA VI P.M. A.D. MMX.

Nova sodalis hodierno conventui interfuit: Anna, Damiani filiola !

Gregorius nuper editum librum astronomicum ex Vincentio Muto, egregio maioricensi, tulit. Hic liber latine – in editione facsimili oblatus – scriptus est et in illo quoque catalana interpretatio invenitur. Paulus de magna qualitate linguae latinae in illo usitatae miratus est.

Pariter, articulum de hominibus sapientibus et neandertalensibus ex Ephemeride (pagina latina interretiali) excerptum, commentati sumus.

Denique, quoque, de linguae latinae hodierna publica condicione aliquibus areis, verbi gratia, nomenclatione Internationalis Astronomicae Unionis, locuti sumus. Quapropter, scite atque feliciter, Lunae et Martis omnia geographica nomina, publice, latina sunt.

Acta XVI

Acta XVI
Conventus: 23-I-2010
ACTA CONVENTUS QUI FACTUS EST SANCTO MARTIALE DIE VICESIMO TERTIO MENSIS IANUARII HORA SEXTA P.M. ANNO MMX.
Sequuntur praecipua themata de quibus hac occasione locuti sumus:
* De maiore utilitate phoneticarum scripturarum rationum quam ideographicarum, nostro iudicio.
* De maximo pondere quorumdam munerum in Antiquitate, ut scribarum computatorumque (meminimus scribarum munus Antiquo Aegypto sacrum fuisse).
* De huius sententiae sensu atque conversione: “ Natalicia probitate alamur eamque in cordibus perpetuemus “.
* De gerundii gerundivique usu (Paulus nobis magni momenti explanationes de his grammaticalibus quaestionibus nobis dedit).
* Amicus Gregorii a nobis phrasim horologio suo solari petiit. Quam elegimus haec est: “ Adhuc ad bonum faciendum tibi tempus est “.
* De vocalium longarum et brevium latinarum pronuntiatione in Antiquitate. Paulus in Vetustate distinctionem inter longas et breves syllabas iam no fieri putat.
* De probabili musicalitate in lingua latina antiqua (simili forsitan in hodierna lingua italica).

Acta XIV

Acta XIV

Conventus: 21-XI-2009

NOTAE CONVENTUS QUI FACTUS EST IN SANCTI MARTIALIS CATECHESIS AULA QUADAM DIE VICESIMO PRIMO MENSIS NOVEMBRIS ANNO MMIX, HORA SEXTA P.M., UT CONSUETE.


Principales res de quibus hodie collocuti sumus Paulus, Damianus Gregoriusque :

- De singularitatibus indolis mulierum.

- De quo meliore sit loco ubi nos convenire (thermopolio, aulis catechesis, etc).

- De scriptis Ovidii.

- De litteris quas fraternali Circulo Latino Gerundensi mittere volumus.

- De hac sententia ex Seneca: “ Nullius boni sine socio iucunda possessio est”.

- De necessitate nostrum proprium lexiconem latinum faciendi.

- De neologimis latinis.

- Latine, de Circuli vita et de relationibus cum aliis circulis.

dilluns, 12 de desembre del 2011

Visitatio I

Acta visitationis I

Visitatio: 28-IX-11

ACTA DE VISITATIONE QUAE FACTA EST AD POLLENTIAM DIE DUODETRICESIMO MENSIS SEPTEMBRIS HORA DECIMA ANTEMERIDIANA ANNO MMXI.


Ibi tres consueti sodales et Rafael, Fatima Franciscusque ivimus. Itinerarii monstrator germanus quidam erat, qui multis linguis loquebatur. Haec omnia nobis monstravit:

  • Pollentiae urbis parietinas.
  • Alcudiae (urbs sita ubi olim erat Pollentia) ecclesiam.
  • Alcudiae urbem et moenia.
  • Domus Can Torró bibliohecam.
  • Pollentiae museum. Res multas quibus veteres romani utebantur in museo vidimus (Verbi gratia: arma, inscriptiones, supellectilem, etc).

Monstrator dixit Pollentiae novas excavationes singulis annis fieri.

Demum, dici potest quod visitatio valde oeconomica fuit, nam tantum nobis duobus euronibus et dimidio unocuique constitit. Praeterea, nobis de Pollentia explanativos libellos dederunt