Visitatio: 28-IX-11
ACTA DE VISITATIONE QUAE FACTA EST AD POLLENTIAM DIE DUODETRICESIMO MENSIS SEPTEMBRIS HORA DECIMA ANTEMERIDIANA ANNO MMXI.
Ibi tres consueti sodales et Rafael, Fatima Franciscusque ivimus. Itinerarii monstrator germanus quidam erat, qui multis linguis loquebatur. Haec omnia nobis monstravit:
- Pollentiae urbis parietinas.
- Alcudiae (urbs sita ubi olim erat Pollentia) ecclesiam.
- Alcudiae urbem et moenia.
- Domus Can Torró bibliohecam.
- Pollentiae museum. Res multas quibus veteres romani utebantur in museo vidimus (Verbi gratia: arma, inscriptiones, supellectilem, etc).
Monstrator dixit Pollentiae novas excavationes singulis annis fieri.
Demum, dici potest quod visitatio valde oeconomica fuit, nam tantum nobis duobus euronibus et dimidio unocuique constitit. Praeterea, nobis de Pollentia explanativos libellos dederunt
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada