Qui simus?

Sumus qui divitias communes linguae matris latinae servare volumus. Qui Europam linguam propriam habere putant, etsi despectam vel non satis amatam. Una communi lingua Europae opus est, haec est lingua latina quae simul nulli omnibusque pertinet.

Usque undevicesimum saeculum sermo latinus erat proprius scientiarum universitatumque, nec non iuridica documenta latine scribebantur. Utinam ne unquam perditus esset hic thesaurus unitatis. Sed possibilis est restauratio et audacia studioque opus est.

Novimus multos circulos latinos per Europam creatos esse ad latinitatem fovendam, et unum in Maiorica constituere statuimus. Circulus Latinus Maioricensis nuper natus est et menstruos conventus habemus, quibus diversa themata tractantur et latine loquimur.

Sodalium numerum augere volumus et hac de causa actus nostros per interretem palam facimus.

Nostrum lemna est: "DISCE LINGUAM LATINAM, EUROPAE LINGUAM".

Harmonia et amore tantum potest Europa construi. Hoc non est possibile impositione unius particularis linguae. Si quis putat linguam anglicam vel gallicam vel aliam imponi debet, communem matrem despicit et fraternitatem rumpit.

Iterum dicimus Europae civibus: "DISCE LINGUAM LATINAM, EUROPAE LINGUAM".

CIRCULUS LATINUS MAIORICENSIS

Si hoc catalaunice legere vis pelle hic.

Si hoc hispanice legere vis pelle hic.

Si hoc anglice legere vis pelle hic.

Si hoc germanice legere vis pelle hic.

Si hoc francogallice legere vis pelle hic.

dilluns, 19 de desembre de 2011

Acta XXXI

Acta XXXI

Conventus: 29-X-2011

ACTA DE COETU QUI FACTUS EST PAULI DOMI DIE UNDETRICESIMO MENSIS OCTOBRIS HORA SEPTIMA POSTMERIDIANA ANNO MMXI


Hodie Circuli tres consueti sodales Pauli domum ivimus, quia marraginensis Curiae adultorum schola, quamvis iam refecta, nondum instructa est.

Paulus nobis dixit magni momenti programma in televisione vidisse. Hoc programma, “Linguam exsere“ (hispanice “Saca la lengua”) inscriptum, de locutionibus latinis etiam nunc usitatis in lingua hispanica agebat. In illo, sodales e fraterno Circulo Latino Matritensi, latine loquentes, parebant. Id programma – Damianus fecit – nunc nostro blogo pendet.

Damianus quoque iam nostrum blogum plus quam septingenti visitationes feliciter accepisse dixit.

Alioquin, manifestum nostrum translatum in hodiernos sermones simul cum latino originale scripto (duabus columnis) monstrare statuimus.

Etiam, Paulus de tempore epistulam quamdam ex Seneca (ex Ad Lucilium epistulis) nobis monstravit.

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada