Qui simus?

Sumus qui divitias communes linguae matris latinae servare volumus. Qui Europam linguam propriam habere putant, etsi despectam vel non satis amatam. Una communi lingua Europae opus est, haec est lingua latina quae simul nulli omnibusque pertinet.

Usque undevicesimum saeculum sermo latinus erat proprius scientiarum universitatumque, nec non iuridica documenta latine scribebantur. Utinam ne unquam perditus esset hic thesaurus unitatis. Sed possibilis est restauratio et audacia studioque opus est.

Novimus multos circulos latinos per Europam creatos esse ad latinitatem fovendam, et unum in Maiorica constituere statuimus. Circulus Latinus Maioricensis nuper natus est et menstruos conventus habemus, quibus diversa themata tractantur et latine loquimur.

Sodalium numerum augere volumus et hac de causa actus nostros per interretem palam facimus.

Nostrum lemna est: "DISCE LINGUAM LATINAM, EUROPAE LINGUAM".

Harmonia et amore tantum potest Europa construi. Hoc non est possibile impositione unius particularis linguae. Si quis putat linguam anglicam vel gallicam vel aliam imponi debet, communem matrem despicit et fraternitatem rumpit.

Iterum dicimus Europae civibus: "DISCE LINGUAM LATINAM, EUROPAE LINGUAM".

CIRCULUS LATINUS MAIORICENSIS

Si hoc catalaunice legere vis pelle hic.

Si hoc hispanice legere vis pelle hic.

Si hoc anglice legere vis pelle hic.

Si hoc germanice legere vis pelle hic.

Si hoc francogallice legere vis pelle hic.

dilluns, 1 de febrer del 2010

Acta VII


ACTA CONVENTUS QUI FACTUS EST IN SANCTO MARTIALE, DIE VICESIMO OCTAVO MENSIS FEBRUARII, HORA SEXTA POSTMERIDIANA.

Convenimus tantum Paulus et Gregorius.

Haec sunt principalia themata de quibus locuti sumus:

  • Invitationem ad ingrediendam in pagina nostra interretiale Mercedes Alcaraz cum suis sodalibus mittere decrevimus.

  • Item decrevimus Paulo mittere ideas nonnullas de nostro futuro scripto Qui simus ad eum iuvandum hanc declarationem scribere.

  • Nostro globo proprium lemna opus esse putamus. De hac quaestione, id ex editoriale domo Moll appellata recordamur: versum Ovidii Dura tamen molli saxa cavantur aqua. Paulus alumnus ipsius Francisci de Borja Moll, praeclarissimi catalani philologi et illius domus editorialis domini, fuit.

  • De maximi momenti verbo sudatorio (= calefactore) et de modo dicendi “ x partes ex centum “, id est, “ [numerum] centesimae ”; verbi gratia, triginta centesimae (= 30 %).

  • De gravibus vocibus Paucis ante diebus, Abhinc tribus annis, ad catalanas temporales sententias cum “ Fa...” incipientes vertendas

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada