Qui simus?

Sumus qui divitias communes linguae matris latinae servare volumus. Qui Europam linguam propriam habere putant, etsi despectam vel non satis amatam. Una communi lingua Europae opus est, haec est lingua latina quae simul nulli omnibusque pertinet.

Usque undevicesimum saeculum sermo latinus erat proprius scientiarum universitatumque, nec non iuridica documenta latine scribebantur. Utinam ne unquam perditus esset hic thesaurus unitatis. Sed possibilis est restauratio et audacia studioque opus est.

Novimus multos circulos latinos per Europam creatos esse ad latinitatem fovendam, et unum in Maiorica constituere statuimus. Circulus Latinus Maioricensis nuper natus est et menstruos conventus habemus, quibus diversa themata tractantur et latine loquimur.

Sodalium numerum augere volumus et hac de causa actus nostros per interretem palam facimus.

Nostrum lemna est: "DISCE LINGUAM LATINAM, EUROPAE LINGUAM".

Harmonia et amore tantum potest Europa construi. Hoc non est possibile impositione unius particularis linguae. Si quis putat linguam anglicam vel gallicam vel aliam imponi debet, communem matrem despicit et fraternitatem rumpit.

Iterum dicimus Europae civibus: "DISCE LINGUAM LATINAM, EUROPAE LINGUAM".

CIRCULUS LATINUS MAIORICENSIS

Si hoc catalaunice legere vis pelle hic.

Si hoc hispanice legere vis pelle hic.

Si hoc anglice legere vis pelle hic.

Si hoc germanice legere vis pelle hic.

Si hoc francogallice legere vis pelle hic.

dimarts, 2 de febrer del 2010

Acta IX


Conventus 2-5-09

ACTA NONI CONVENTUS, QUI FACTUS EST IN PAROECHIA SANCTI MARTIALIS, DIE SECUNDO MENSIS MAII (ITA EST A. D. VI NON. MAI.)

Convenimus in paroechia Sancti Martialis, Paulus, Gregorius Damianusque. Hac occasione de his rebus locuti sumus:
  • De vita Sancti Ieronimi qui transtulit Biblia ex lingua hebraica ad linguam latinam. Ieronimus vir doctissimus multis rebus fuit atque viator per plurimas regiones. Gregorius exposuit librum de Sancto Ieronimo quem lexit.
  • De libro vitae Sanctae Catharinae Thomasiae. Paulus comentarium de hoc libro Gregorio et Damiano fecit.
  • De codice caelaturarum et picturarum. Gregorius codicem tulit cum exercitationibus de caelaturis et picturis pompeianis.
Proximum conventum convocaturum esse via interretiale decrevimus.

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada