Qui simus?

Sumus qui divitias communes linguae matris latinae servare volumus. Qui Europam linguam propriam habere putant, etsi despectam vel non satis amatam. Una communi lingua Europae opus est, haec est lingua latina quae simul nulli omnibusque pertinet.

Usque undevicesimum saeculum sermo latinus erat proprius scientiarum universitatumque, nec non iuridica documenta latine scribebantur. Utinam ne unquam perditus esset hic thesaurus unitatis. Sed possibilis est restauratio et audacia studioque opus est.

Novimus multos circulos latinos per Europam creatos esse ad latinitatem fovendam, et unum in Maiorica constituere statuimus. Circulus Latinus Maioricensis nuper natus est et menstruos conventus habemus, quibus diversa themata tractantur et latine loquimur.

Sodalium numerum augere volumus et hac de causa actus nostros per interretem palam facimus.

Nostrum lemna est: "DISCE LINGUAM LATINAM, EUROPAE LINGUAM".

Harmonia et amore tantum potest Europa construi. Hoc non est possibile impositione unius particularis linguae. Si quis putat linguam anglicam vel gallicam vel aliam imponi debet, communem matrem despicit et fraternitatem rumpit.

Iterum dicimus Europae civibus: "DISCE LINGUAM LATINAM, EUROPAE LINGUAM".

CIRCULUS LATINUS MAIORICENSIS

Si hoc catalaunice legere vis pelle hic.

Si hoc hispanice legere vis pelle hic.

Si hoc anglice legere vis pelle hic.

Si hoc germanice legere vis pelle hic.

Si hoc francogallice legere vis pelle hic.

dilluns, 1 de febrer del 2010

Acta VI


Conventus 24-1-09

ACTA CONVENTUS QUI FACTUS EST IN SANCTO MARTIALE, DIE VICESIMO QUARTO MENSIS IANUARII, HORA SEXTA POSTMERIDIANA.

Convenimus circuli omnia membra qui interim sumus, id est, Paulus, Damianus et Gregorius.

Haec sunt principalia argumenta de quibus locuti sumus:

  • De neologismis latinis, verbi gratia calefactor et machinamentum *.

  • De verbis signatis cum cruce in glossario Vox appellato (verba christiana, ex sera antiquitate sunt).

  • De nostri circuli blogo, interim tantum pervio nostris convivis.

  • De necessitate addendi verbum latinus nostri circuli nomini (Circulus Latinus Maioricensis).

  • De pronuntiatione diphtongi ae. Paulus cito per antiquitatem eum esse sicut e pronuntiatum putat.

  • De praesente climatica mutatione. Damianus multas maximi momenti explanationes de hac quaestione nobis dedit.

  • De humoris pondere in disciplina, praecipue linguarum (exemplum: methodus Assimil). Demonstratum est quod homines qui antea comicas pelliculas aspexerunt, postea diversas res melius discerunt quam illi qui verbi gratia documentalia viderunt.


Temporis concilii maior pars Paulus nobis priorem actam correxit.

* Catalane “motor”.


Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada