Qui simus?

Sumus qui divitias communes linguae matris latinae servare volumus. Qui Europam linguam propriam habere putant, etsi despectam vel non satis amatam. Una communi lingua Europae opus est, haec est lingua latina quae simul nulli omnibusque pertinet.

Usque undevicesimum saeculum sermo latinus erat proprius scientiarum universitatumque, nec non iuridica documenta latine scribebantur. Utinam ne unquam perditus esset hic thesaurus unitatis. Sed possibilis est restauratio et audacia studioque opus est.

Novimus multos circulos latinos per Europam creatos esse ad latinitatem fovendam, et unum in Maiorica constituere statuimus. Circulus Latinus Maioricensis nuper natus est et menstruos conventus habemus, quibus diversa themata tractantur et latine loquimur.

Sodalium numerum augere volumus et hac de causa actus nostros per interretem palam facimus.

Nostrum lemna est: "DISCE LINGUAM LATINAM, EUROPAE LINGUAM".

Harmonia et amore tantum potest Europa construi. Hoc non est possibile impositione unius particularis linguae. Si quis putat linguam anglicam vel gallicam vel aliam imponi debet, communem matrem despicit et fraternitatem rumpit.

Iterum dicimus Europae civibus: "DISCE LINGUAM LATINAM, EUROPAE LINGUAM".

CIRCULUS LATINUS MAIORICENSIS

Si hoc catalaunice legere vis pelle hic.

Si hoc hispanice legere vis pelle hic.

Si hoc anglice legere vis pelle hic.

Si hoc germanice legere vis pelle hic.

Si hoc francogallice legere vis pelle hic.

divendres, 6 de febrer de 2009

Acta IV



Conventus: 25-X- 2008

ACTA CONVENTUS QUI FACTUS EST APUD SANCTI MARTIALIS PAROECHIAM, IN CASULA*, SABBATO DIE VICESIMO QUINTO MENSIS OCTOBRIS, HORA QUINTA POSTMERIDIANA.


Convenimus tantum Paulus et Gregorius. Infeliciter, Damianus abfuit.
Hae sunt quaestiones de quibus illo die egimus:

– De ampla magnitudine Raimundi Lulii locuti sumus, scriptor qui pleraque eius operum (octoginta centesimae) latine scripsit. Putamus hanc esse rationem cur ille vere universalis esset et etiam in Lutetia intellegi potuit.

– De Sacramentis Argentariae**, quod est primum documentum notum lingua francogallica antiqua scriptum, maximi momenti historiae linguarum peritis. Utrum in illo tempore, id est, circiter aetatem carolingiam, franci et catalani inter se intellegerent quaerimus.

– Documentum interretiale de via romana marraginense attente legimus. Nihilominus, horae causa (iam obscura lux erat), non eam visitavimus.

– Putamus quod, etiam hodie, consociatio hominum linguam latinam veneratur. Itaque futurum linguae latinae bonum esse arbitramur.

Denique, parocho Sancti Martialis aliquantulum pecuniae pro catechesis aularum usu dare statuimus.


Gregorius, 22 - I - 09



* Catalane Sa Cabaneta.
** Argentoratum seu Strateburgus urbs hodie Strasbourg nuncupatur.