Qui simus?

Sumus qui divitias communes linguae matris latinae servare volumus. Qui Europam linguam propriam habere putant, etsi despectam vel non satis amatam. Una communi lingua Europae opus est, haec est lingua latina quae simul nulli omnibusque pertinet.

Usque undevicesimum saeculum sermo latinus erat proprius scientiarum universitatumque, nec non iuridica documenta latine scribebantur. Utinam ne unquam perditus esset hic thesaurus unitatis. Sed possibilis est restauratio et audacia studioque opus est.

Novimus multos circulos latinos per Europam creatos esse ad latinitatem fovendam, et unum in Maiorica constituere statuimus. Circulus Latinus Maioricensis nuper natus est et menstruos conventus habemus, quibus diversa themata tractantur et latine loquimur.

Sodalium numerum augere volumus et hac de causa actus nostros per interretem palam facimus.

Nostrum lemna est: "DISCE LINGUAM LATINAM, EUROPAE LINGUAM".

Harmonia et amore tantum potest Europa construi. Hoc non est possibile impositione unius particularis linguae. Si quis putat linguam anglicam vel gallicam vel aliam imponi debet, communem matrem despicit et fraternitatem rumpit.

Iterum dicimus Europae civibus: "DISCE LINGUAM LATINAM, EUROPAE LINGUAM".

CIRCULUS LATINUS MAIORICENSIS

Si hoc catalaunice legere vis pelle hic.

Si hoc hispanice legere vis pelle hic.

Si hoc anglice legere vis pelle hic.

Si hoc germanice legere vis pelle hic.

Si hoc francogallice legere vis pelle hic.

dilluns, 12 de gener de 2009

Acta III


Conventus: 20- IX- 2008


ACTA TERTII CONVENTUS, QUI FACTUS EST PALMAE, DIE VICESIMO MENSIS SEPTEMBRIS, SEXTA HORA POSTMERIDIANA.

Convenimus domi Damiani iidem homines prioris concilii, id est, Paulus, Damianus et Gregorius. Hac occasione de his rebus locuti sumus:

De loco ubi ageremus proximum concilium. Cogitavimus utrum ecclesia Sancti Martialis, in vico “Marratxí”, locus optimus esset; Paulus cum rectore Sancti Martialis loquetur.

De lemnate nostri circuli. Paulus proposuit sententiam simplicem sicut “Disce linguam latinam, Europae linguam”.

De possibile nova sodale in circulo nostro, cuius nomen est Mercedes Alcaraz, et magistra linguarum graecae latinaeque est.

Denique, de nostro futuro locuti sumus atque de momento linguae latinae in societate nostra. Meminimus sententiam professoris Stroh, qui dixit : “Linguam latinam nimii momenti est ut in manibus Vaticani sit”.

Proximus conventus ultima hebdomade mensis Octobris in ecclesia Sancti Martialis, Deo volente, sit decrevimus.

Acta II

Conventus: 19 -VII - 2008

ACTA ALTERIUS CONVENTUS, QUI FACTUS EST PORTULAE, DIE UNDEVICESIMO MENSIS IULII, SEXTA HORA POSTMERIDIANA.

Convenimus in domo Gregorii iidem homines prioris concilii, id est, Paulus, Damianus et Gregorius. Hac occasione de his rebus locuti sumus: de viis romanis (nam prope diem proximam viam romanam quadam visitare placerem), de praestante methodo latina professoris Orberg (Damianus nobis huius methodi libros monstravi) et de aliis hodiernis methodis, plerisque nefandis.
Praeterea, de facultate “blogum” latinum faciendi egimus et Paulus Damiano Gregorioque magni momenti grammaticales explanationes dedit.

Denique, ut proximus conventus ultima hebdomade mensis Augusti Damiani domi sit decrevimus.

Acta I


Conventus: 21-VI- 2008

ACTA CONVENTUS QUI FACTUS EST PORTULAE DIE VICESIMO PRIMO MENSIS IUNII HORA SEXTA POSTMERIDIANA.


Convenimus Paulus Seguí, Gregorius Puigserver Damianusque Crespí.

Primum de loco linguae latinae in societate nostra locuti sumus, deinde quomodo discere linguam latinam atque de methodis latinis, praecipue de methodo latina Assimil. Secundum de nomine Portula egimus. Tandem nonnullas paginas latinas interretiales vidimus. Hae paginae personales et circulorum et nuntiorum erant.
Statuimus proximum conventum die undevicesimo mensis Iulii futurum esse.