Qui simus?

Sumus qui divitias communes linguae matris latinae servare volumus. Qui Europam linguam propriam habere putant, etsi despectam vel non satis amatam. Una communi lingua Europae opus est, haec est lingua latina quae simul nulli omnibusque pertinet.

Usque undevicesimum saeculum sermo latinus erat proprius scientiarum universitatumque, nec non iuridica documenta latine scribebantur. Utinam ne unquam perditus esset hic thesaurus unitatis. Sed possibilis est restauratio et audacia studioque opus est.

Novimus multos circulos latinos per Europam creatos esse ad latinitatem fovendam, et unum in Maiorica constituere statuimus. Circulus Latinus Maioricensis nuper natus est et menstruos conventus habemus, quibus diversa themata tractantur et latine loquimur.

Sodalium numerum augere volumus et hac de causa actus nostros per interretem palam facimus.

Nostrum lemna est: "DISCE LINGUAM LATINAM, EUROPAE LINGUAM".

Harmonia et amore tantum potest Europa construi. Hoc non est possibile impositione unius particularis linguae. Si quis putat linguam anglicam vel gallicam vel aliam imponi debet, communem matrem despicit et fraternitatem rumpit.

Iterum dicimus Europae civibus: "DISCE LINGUAM LATINAM, EUROPAE LINGUAM".

CIRCULUS LATINUS MAIORICENSIS

Si hoc catalaunice legere vis pelle hic.

Si hoc hispanice legere vis pelle hic.

Si hoc anglice legere vis pelle hic.

Si hoc germanice legere vis pelle hic.

Si hoc francogallice legere vis pelle hic.

dimecres, 25 de juliol del 2012

Acta XXXVIII


Conventus: 26-V-2012

ACTA DE CONVENTU QUI FACTUS EST CONSUETO LOCO (MARRAGINENSIBUS AEDIBUS ERICA NUNCUPATIS) DIE SEXTO VICESIMO MENSIS MAII V HORA P.M. ET DIMIDIA A.D. MMXII

         Infeliciter, hodie tantum duo socii (Paulus Gregoriusque) in conventu adfuimus, nam alii aut convalescentes erant aut aliis muneribus functi sunt.

         Gregorius Sebaldi Heyden (auctoris Formularum puerilium colloquiorum) vitam anglice scriptam tulit, ubi legi potest quod alumni eius, ex diversis nationibus, mutuo se latine intellegebant.

         Etiam, de Systemate solare atque de vitae facultate in diversis astris, sicut Marte, Europa et Titane locuti sumus. Item, de propinqua Veneris transitione super Solem, quae – re vera ultima momenta eius – e Maiorica conspici poterit.

         Loquens adhuc de Astronomia, sermonem de veneria Geologia in Maioricense Astronomico Observatorio propere a Damiano habiturum recordati sumus.

         Denique, de praeclarissimo scientifico italico Galilaeo Galilaei qui, inter multa alia, notus est ex eius Theoriae heliocentricae defensione, atque ex Lunaris superficiei vitii eius demonstratione, locuti sumus.

         Videamus nunc sententiam quamdam latine scriptam a Galilaeo, in qua Veneris phases invenisse, cum phasibus Lunae comparans, affirmat:

Cynthiae figuras aemulatur Mater Amorum


dijous, 17 de maig del 2012

Acta XXXVI

Conventus: 31-III-2012

ACTA DE CONVENTU QUI FACTUS EST IN INCAE PONTE, AEDIFICIO ERICA NUNCUPATO, DIE TRICESIMO PRIMO MENSIS MARTII QUINTA HORA POSTMERIDIANA ET DIMIDIA, ANNO MMXII.

           Sequuntur praecipuae res de quibus hodie locuti sumus:

-     De proximo latino conventu qui hoc anno in Kentukia, in Americae Civitatibus Unitis, futurus est.

-    De professore germano Stroh, de quo hominem melius latine loquentem in toto terrarum orbe esser fertur.

-    De orationum intelligentia a Gregorio in latinis conventibus quibus adfuit. Eos sermones non lectos sed sponte pronuntiatos intellegere dixit.

-  Aliquas sententias ex Formulis Puerilium Colloquiorum a Sebaldo Heyden scriptas legimus et commentati sumus, sicut aliis occasionibus.

-   Denique, de Pollentiae antiqui romani portus atque Sancti Agni (hodie Santanyí) viciniae nuper inventis parietinis collocuti sumus. Portus Pollentiae illas imis maris esse videtur.


                                                 

dimecres, 25 d’abril del 2012

Acta XXXIV

Conventus: 28-I-2012

ACTA DE COETU QUI FACTUS EST DOMI PAULI, DIE DUODETRICESIMO MENSIS IANUARII CONSUETA HORA SEXTA P.M. ANNO MMXII

         Hodie tantum Paulus et Gregorius convenire potuerunt. Aliis sodales aut occupati erant aut aegrotabant.

         Paulus magni momenti ad Orbis Terrarum Digitalem Bibliothecam nexum interretiale nobis dedit.

         Postea, de slavicis linguis, tales ut Lingua Bulgarica et Russica, locuti sumus. Paulus, de Christianismi introductione in slavicos populos a Sanctibus Cyrillo et Methodio enodationem dedit. Aeque, de similitudine inter graecum et cyrillicum alphabetos egimus.

         Etiam, de aliquibus grammaticalibus quaestionibus, sicut secundae classis adiectivis atque de activis formis deponentium verborum, Paulus disseruit.

         Ex insperato, bis errorem in vetere et expleto lexicone invenimus: verbum  “conditionem”, cum “t” scriptum (significans “clausulam”) pro correcta forma “condicione”, cum “c” scripta.

         De rebus historicis quoque collocuti sumus, ut Cantabriae occupatione ab Augusto. De hac quaestione commentati sumus, verbi gratia, quod Portus Victoriae aut Andreapolis – hodie Santander – militaribus motibus maximi momenti locus fuit, vel cantabri saepe se ipsos vita privare praeferebant quam romanis se dedere.
        
         Denique, de magno libro Christophori Columbi catalanitatem asseverante deliberavimus.

dijous, 2 de febrer del 2012

Acta XXXII

Acta XXXII

Conventus: 26-XI-2011

ACTA DE CONVENTU QUI FACTUS EST PALMAE, IN THERMOPOLIO QUODAM IN CONCEPTIONIS VIA SITO DIE VICESIMO SEXTO MENSIS NOVEMBRIS HORA SEPTIMA ET DIMIDIA POSTMERIDIANA ANNO MMXI.


Primum propinquo templo ubi latine missa celebranda erat convenimus. Nihilominus, cum illa missa infeliciter suppressa esset, concilium in proxima caupona habuimus.

Illic Paulus acta aliqua commentatus est et correxit. Etiam nobis hanc sententiam ex Sancto Paulo explanavit: “ Bonum certamen certavi, cursum consumavi, fidem servavi ”.

Postea Rafael, qui primum conventui nostro cuidam interfuit, amplas res nobis narravit; verbi gratia, illum sinice loqui !

Denique, latine, de possibilibus causis propter quas missa allata suppressa est locuti sumus.


dilluns, 19 de desembre del 2011

Acta XXII


Conventus: 11-IX-2010

ACTA CONVENTUS QUI FACTUS EST IN ADULTORUM MARRAGINENSI SCHOLA (SITA IN VICO CASULA  NUNCUPATO) DIE UNDECIMO MENSIS SEPTEMBRIS A.D. MMX


            Primum Damianus Assimil methodi exemplar ex Desessard Paulo dedit et aliqua photographemmata ex Limonensi (hodie de Poitiers) merovingio templo quem nuper visitavit nobis monstravit.

            Postea, aliquos articulos ex monographico libello Romae dicato Valde gravia (hispanice Muy interesante) “ Romae esplendor “ inscripto, commentati sumus.

            Verbi gratia, de rege Mithridate collocuti sumus. Ut videtur, ille ponticus rex viginti duabus linguis  loquebatur (!). Paulus, quod ad se attinet, habuisse dixit professorem qui fere linguarum eodem numero quo Mithridate loquebatur, id est, viginti linguis !!

            Aliae res quas egimus fuerunt:
-        De Italiae opum inopia ad eius ditissimum patrimonim servandum (exempli gratia, Pompeios, Venetiam...).
-        De Romuli Remique fabula. Hodie scimus quod singularibus occasionibus aliqui pueri vere a lupabus –a lupis feminis – lactati sunt !!!
-        De thematis classici pelliculis Agora et Centurio inscriptis. Etiam, de Lope, pellicula alia de claro hispane auctore Lope de Vega.
-        Denique, de trans tempus potestate itinera faciendi, no solum ad futura, sed etiam ad praeterita. Utinam ea possibilia essent et antiquum Imperium Romanum visitare nos permitterent !!!!

Acta XXXI

Acta XXXI

Conventus: 29-X-2011

ACTA DE COETU QUI FACTUS EST PAULI DOMI DIE UNDETRICESIMO MENSIS OCTOBRIS HORA SEPTIMA POSTMERIDIANA ANNO MMXI


Hodie Circuli tres consueti sodales Pauli domum ivimus, quia marraginensis Curiae adultorum schola, quamvis iam refecta, nondum instructa est.

Paulus nobis dixit magni momenti programma in televisione vidisse. Hoc programma, “Linguam exsere“ (hispanice “Saca la lengua”) inscriptum, de locutionibus latinis etiam nunc usitatis in lingua hispanica agebat. In illo, sodales e fraterno Circulo Latino Matritensi, latine loquentes, parebant. Id programma – Damianus fecit – nunc nostro blogo pendet.

Damianus quoque iam nostrum blogum plus quam septingenti visitationes feliciter accepisse dixit.

Alioquin, manifestum nostrum translatum in hodiernos sermones simul cum latino originale scripto (duabus columnis) monstrare statuimus.

Etiam, Paulus de tempore epistulam quamdam ex Seneca (ex Ad Lucilium epistulis) nobis monstravit.

Acta XX

Conventus: 12-VI-2010

ACTA DE CONVENTU QUI FACTUS EST PALMAE, DOMI DAMIANI, DIE DUODECIMO MENSIS IUNII HORA SEXTA POSTMERIDIANA ANNO MMX.


Convenimus Paulus, Damianus Gregoriusque. Haec sunt potissima themata (fere omnia historica) de quibus hodie locuti sumus:

-       De magno pondere Imperii Romani Orientalis Insulis Baliaribus et Hispania. Enim Iustiniano erat in animo Hispaniam totam recipere, ut videtur. Et, quamquam id no omnino assecutus est, Hispaniae lata spatia Baliaresque totas dominatus est. Quapropter, ad id assequendum, sibi auxilium populi fuisse nobis videtur.
                  
         Quod attinet ad Baliares, eas usque ad decimum saeculum (!)   Imperii Romani Orientalis fuisse putamus.

-       De restitutionis Imperii permanentibus conatibus in Media Aetate, etiam usque ad Caroli Quinti tempus !

-       De Britanniae rechristianizatione: Enim, puncto temporis quodam britanni christiani erant et angli-saxones, pagani.

-       De bellatorum crebro analphabetismo in Medio Aevo. Verbi gratia, saeculo quinto decimo, scriptor hispanus Santillanae Marchio ex eius amore litterarum se purgare debebat.                      
          
-       De nostrae declarationis gallica conversione, quam Paulus iam habet.

-       De quomodo nostri circuli numerum sodalium augere possumus.